Akshay Srivatsan

/ak.sei̯ sriː.wat.san/

īdem: அக்ஷய் ஶ்ரீவத்ஸன் et अक्षय श्रीवत्सन et 𑌅𑌕𑍍𑌷𑌯𑍍 𑌶𑍍𑌰𑍀𑌵𑌤𑍍𑌸𑌨𑍍 et 𑀅𑀓𑁆𑀱𑀬𑁆 𑀰𑁆𑀭𑀻𑀯𑀢𑁆𑀲𑀦𑁆

praestō est haec pāgina in Linguā Anglicā, Linguā Tamulicā, et Linguā Sanscritā quoque.

dē mē

photographema meī

sum scientiam computātrālis studens discipulus doctorālis in Ūniversitāte Stanfordiēnsī. Keith Winstein et Dawson Engler sunt advīsōrēs meī. in labōratōrium investīgātiōnis systēmatumque rētiumque labōrō ad faciendum systēma functiōnālem operandī. extrā lūdum et opus, mihī photographia, clāvile cantāre, saltāre sociāle, et linguās discere placet. linguās Anglicam, Latinam, Tamulicam, Hindicam, et Sanscritam sciō. aliās linguās antiquās discere quoque volō, sīcut Graecam, Sīnicam, Arabicam, et Hebraeam, utinam tempus sit.

hīs professōribus grātiās agō ob cōnsilium et auxilium hōrum:

sī hōc intellegis (vel sī erratā vidēs), mihī epistolam ēlectrōnicam mitte!

doctrīna mea

vēre annī priōris ego, Ayelet Drazen, et Jonathan Kula docuimus CS XLV: programmatae computātrālēs quae sciendae sunt programmātoribus omnibus. haec iterātio secunda huius classis; antea in hieme iterātiōnem prīmam creāvimus et obtulimus. haec classem est ad docendum programmatās et conceptōs quī scīendī est in industriā et academiā, sed nōn est doctī. nunc eadem classis in formā CS CIV: intrōdūctiō ad systēmātēs programmatārum essentiālēs oblāta est.

trēs annōs auxiliātus sum in CS CXL-e: inventiōque cōnstrūctiōque nucleōrum computātrōrum. auxiliātus sum vere MMXXI, hieme MMXXII, et hieme MMXXIII. auxiliātus sum in classe secundā, CS CCXL-lx vere MMXXII. in CS CXL-e labōrātōriō, discipulī faciunt nucleum parvum similis ŪNĪCĪ. in CS CCXL-lx, discupulī addunt systemātās prō verificātiōne nucleīs suīs.

ērudītiō mea

ego Ūniversitāte Stanfordiēnsī studeō ut Philosophiae Doctōr fīam. antequam, prō Diplōmate Magistrī in Scientiā Computātrālī in Ūniversitāte Stanfordiēnsī studēbam (ā MMXX ad MMXXII). Baccalaureus quōque in Stanford perfēcī (ā MMXVII ad MMXXI). prius, in Lūdō Menloniēnsī studēbam.

et cētera

© 2023 Akshay Srivatsan